monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 1
Et post haec vidi cum Filius Dei in cruce pependit, quod praedicta muliebris imago veluti lucidus splendor ex antiquo consilio propere progrediens per divinam potentiam ad ipsum adducta est, et sanguine qui de latere eius fluxit se sursum elevante perfusa; ipsi per voluntatem superni Patris felici desponsatione associata est, atque carne et sanguine eius nobiliter dotata.